monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.45 r > sectio 12 > csg48.341 > sectio 4 > sectio 30 > sectio 6 > ad Romanos, 11 > Ioannis I, 1 > XXIII. COLOSSEO V̅·I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.113 r > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 7
Haec dicimus, non quo iuxta Novatum tollamus spem poenitentiae, sed quo timidiores faciamus eos, et idcirco sollicitos, qui aperta ianua poenitentiae, dum sperant futura, perdunt praesentia, et qui absque vulnere poterant permanere, incauti vulnus accipiunt, ut postea dolore crucientur. Multae mansiones sunt apud Patrem meum , et stella a stella differt in claritate: ita et resurrectio mortuorum : sanctis splendentibus sicut sol et luna, vesper et lucifer. Qui autem post peccatum egerint poenitentiam, pro diversitate meritorum stellis aliis aequabuntur.